- BULLAE Pontificiae
- BULLAE Pontificiae(quibus Brevia opponuntur, vide supra;) quae manu ipsiusmet Papae et a cunctis Cardinalibus, seu maiori saltem parte, firmantur, praeter plumbum, appictam habent crucem, circa quod praeclarum aliquod dictum, ex S. Scriptura signi locô aut symboli Pontisicis, legere est. Sic Lucii III. signum erat, Adiuva nos Deus salutaris noster. Urbani III. Ad te, Domine, levavi animam meam. Alexandri III. Vias tuas Domine demonstra mihi: Clementis III. Doce me, Domine, facere voluntatem tuam: Caelestini III. et Honorii III. Perfice gressus meos in semitis tuis. Gelasius II. signavit his verbis, Deus in loco sancto suo: Gregorius IX. Fac mecum domine signum in bonum! Paulus III. Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis. Pius V. Utinam dirigantur viae mea, ad custodiendas iustificationes tuas: Urbanus VIII. In Domino sperans, non infirmabor: Innocentius X. Da servo tuo cor docile, ut populum tuum iudicare possim: Alexander VII. Providebam Domino in conspectu meo semper q. a. d. e. m. n. c. id est. quoniam a dextris es mihi, ne commovear.: Clemens IX. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo: Clemens X. Fesu tibi sit gloria! etc. Vide Macros Fratres in Hierolex. Nec omittendum, sicut Imperatores olim Constantinopolitan. ita Pontifices duplici Bullarum genere uti solêre, simplice Bullâ, h. e. tali, quae ab una tantum parte signum haber, Apostolorum videl. Petri et Pauli imagines, ex altera vero omnino plana est, quam ante coronationem adhibent subscribentes saltem, Datum annô N. die N. suscepti a nobis officii Apostolatus: et duplici, cum praedictis imaginibus ab una et nomine Pontificis, ab altera parte: quâ utuntur post coronationem, scribentes, Datum annô Pontisicatus nostri. Collocatur autem in hoc plumbo, ut et in aliis quibusdam picturis, a parte dextra D. Pauli; a sinistra, D. Petri, imago: quemadmodum eorundem Apostolorum capita, in antiquis ex argento statuis, supra Ciborium Lateranensis Ecclesiae hodieque visuntur; quita, olim, dignior is locus habebatur, uti habet Leo Allatius de Eccles. Or et Occ. consensu l. 1. c. 6. Certe ex antiquo hoc ritu ottonem Cardinal. litem de praecedentia ortam, inter duos praecipuos Angliae Praesules A. C. 1237. in Concilio Londinens. ita composuisse legimus, ut diceret, in Bulla Papali Petrum ad Pauli sinistram collocari, in signum humilitatis, quod proin Ecclesiasticis praecipue viris imitandum sit, apud Matth. Parisium et Odoricum Rinaldum in Annal. Eccles. Porro Papam Bullas expeditionum et collationum in plumbo signare, sed hôc discrimine, quod in expeditionibus in forma dignum, ut aiunt, ex funiculo rubro et flavo colore contorto pendeat, observant iidem Fratres; adduntque, antiquitus duos fratres Cistertienses Conversos ad cudendas Bullas adhiberi consuevisse, qui Fratres plumbi seu dee plumbo, vocati fuerint: translatôqu postea ad saeculares istô munere, hos in processione cum aliis Cancellariae Officialibus incedentes, habitum laicalem Cisterciensium tulisse. De Bulla in Cena Domini, de Bulla motu propriô, vide Eosdem: nec non infra, voce Plumbatores.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.